Iam hoc aliud est quod gaudeamus: miles pellitur foras.Tum tu frater, ubi ubi est, fac quam primum haec audiat.Visam domum.Numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?Sine dubio opinor.Quid commemorem primum aut laudem maxime?Illumne qui mihi dedit consilium ut facerem; an me qui ausus simIncipere? an fortunam collaudem quae gubernatrix fuit;Quae tot res, tantas tam opportune in unum conclusit diem?An mei patris festivitatem et facilitatem? O Iupiter,Serva, obsecro, haec nobis bona.Di vestram fidem, incredibiliaParmeno modo quae narravit: sed ubi est frater?Praesto adest.Gaudeo.Satis credo: nihil est Thaide hac, frater, tuaDignius quod ametur; ita nostrae omni est fautrix familiae.Mihi illam laudas?Perii, quanto minus spei est, tanto magis amo.Obsecro, Gnatho, in te spes est.Quid vis faciam?Perfice hocPrecibus, pretio, ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem.Difficile est.Si quid conlibuit, novi te: hoc si effeceris,Quodvis donum et praemium a me optato, id optatum feres.Itane?Sic erit.Si efficio hoc, postulo ut mihi tua domusTe praesente absente pateat; invocato ut sit locusSemper.Do fidem futurum.Accingar.Quem hic ego audio?O Thraso!Salvete.Tu fortasse quae facta hic sientNescis.Scio.Cur te ergo in his ego conspicor regionibus?