Illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?Hem. Quid dixti, pessima? an mentita es? etiam rides?Itan lepidum tibi visum est, scelus, nos irridere?Nimium.Si quidem istuc impune habueris.Verum.Reddam hercle.Credo.Sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.Tu iam pendebis, qui stultum adolescentulum nobilitasFlagitiis, et eundem indicas: uterque exempla in te edent.Nullus sum.Hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imus? quid inceptas, Thraso?Egone? ut Thaidi me dedam, et faciam quod iubeat.Quid est?Qui minus quam Hercules servivit Omphalae?Exemplum placet.Utinam tibi commitigari videam sandalio caput.Sed fores crepuerunt ab ea.Perii. Quid hoc autem est mali?Hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior?Nemo hercle quisquam; nam in me plane Di potestatem suamOmnem ostendere, cui tam subito tot contigerint commoda.Quid hic laetus est?O Parmeno mi, O mearum voluptatum omniumInventor, inceptor, perfector; scin me in quibus sim gaudiis?Scis Pamphilam meam inventam civem?Audivi.Scis sponsam mihi?Bene, ita me Di ament, factum.Audin tu hic quid ait?Tum autem PhaedriaeMeo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: una est domus.Thais patri se commendavit in clientelam et fidem;Nobis dedit se.Fratris igitur Thais tota est?Scilicet.