An in Astu venit? aliud ex alio malum.Here, ne me spectes: me impulsore haec non facit.Omitte de te dicere: ego te, furcifer,Si vivo—Sed istuc, quicquid est, primum expedi.Is pro illo eunucho ad Thaidem deductus est.Pro eunuchon?Sic est: hunc pro moecho posteaComprehendere intus, et constrinxere.Occidi.Audaciam meretricum specta.Numquid estAliud mali damnive quod non dixerisReliquum?Tantum est.Cesso huc introrumpere?Non dubium est quin mihi magnum ex hac re sit malum;Nisi quia necessus fuit hoc facere, id gaudeo,Propter me hisce aliquid esse eventurum mali.Nam iam diu aliquam causam quaerebat senex,Quamobrem insigne aliquid faceret iis. Nunc repperit.Numquam edepol quicquam iam diu quod magis vellem evenireMihi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret scibam.Quid hoc autem est?Nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.Sed ubi, obsecro, is est?Me quaerit haec.Atque eccum video: adibo.Quid est inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin?Perii.Defessa iam sum misera te ridendo.Quid ita?Rogitas?Numquam, pol, hominem stultiorem vidi nec videbo. Ah,Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus.At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.Quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?An poenitebat flagitii te auctore quod fecissetAdolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?Nam quid illi credis animi tum fuisse ubi vestem vidit