Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretriciaPrehendi quemquam?Nescio.At ne hoc nesciatis, Pythias,Dico, edico vobis, nostrum esse illum herilem filium.HemObsecro, an is est?Ne quam in illum Thais vim fieri sinat.Atque adeo autem cur non egomet intro eo?Vide, Parmeno,Quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant,Quicquid factum est a te esse ortum.Quid igitur faciam miser?Quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.Dicam huic, an non? dicam hercle, etsi mihi magnum malumScio paratum; sed necesse est huic ut subveniat.Sapis.Ego abeo intro: tu isti narra omnem rem ordine ut factum siet.Ex meo propinquo rure hoc capio commodi,Neque agri neque urbis odium me umquam percipit.Ubi satias coepit fieri commuto locum.Sed estne ille noster Parmeno? et certe ipsus est.Quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium?Quis homo est? ehem, salvum te advenire, here, gaudeo.Quem praestolare?Perii: lingua haeret metu.Hem, quid est? quid trepidas? satin salve? dic mihi.Here, primum te arbitrari quod res est velim;Quicquid huius factum est culpa non factum est mea.Quid?Recte sane interrogasti: oportuitRem praenarrasse me. Emit quendam PhaedriaEunuchum quem dono huic daret.Cui?Thaidi.Emit? perii hercle: quanti?Viginti minis.Actum est.Tum quandam fidicinam amat hic Chaerea.Hem, quid? amat? an scit iam ille quid meretrix siet?