Me repperisse, quo modo adolescentulusMeretricum ingenia et mores posset noscere;Mature ut quum cognorit perpetuo oderit.Quae dum foris sunt, nihil videtur mundius;Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:Quae, cum amatore suo quum coenant, liguriunt.Harum videre illuviem, sordes, inopiam;Quam inhonestae solae sint domi, atque avidae cibi;Quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent;Nosse omnia haec salus est adolescentulis.Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,Ulciscar, ut ne impune in nos illuseris.Proh Deum fidem, facinus foedum! O infelicem adolescentulum!O scelestum Parmenonem qui istum huc adduxit!Quid est?Miseret me: itaque ut ne viderem misera huc effigi forasQuae futura exempla dicunt in eum indigna.O Iupiter,Quae illaec turba est? numnam ego perii? Adibo. Quid istuc Pythias?Quid ais? in quem exempla fient?Rogitas audacissime?Perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adolescentulum,Dum studes dare verba nobis.Quid ita? aut quid factum est? cedo.Dicam. Virginem istam Thaidi quae hodie dono data estScis eam hinc civem esse, et fratrem eius esse apprime nobilem?Nescio.Atqui sic inventa est: eam iste vitiavit miser.Ille ubi id rescivit factum, frater violentissimus —Quidnam fecit?colligavit primum eum miseris modis.Colligavit?Atque equidem orante ut ne id faceret Thaide.Quid ais?Nunc minatur porro sese id quod moechis solet;Quod ego numquam vidi fieri, neque velim.Qua audaciaTantum facinus audet?Quid ita tantum?An non tibi hoc maximum est?