Nisi si commissum non erit.Quin Pythias,Tu me servato.Neque pol servandum tibiQuicquam dare ausim, neque te servare: apage te.Adest optime ipse frater.Perii hercle: obsecro,Abeamus intro Thais: nolo me in viaCum hac veste videat.Quamobrem tandem? an quia pudet?Id ipsum.Id ipsum? Virgo vero.I prae; sequor.Tu istic mane, ut Chremem introducas, Pythias.Quid? quid venire in mentem nunc possit mihi?Quidnam qui referam illi sacrilego gratiamQui hunc supposuit nobis?Move vero ociusTe nutrix.Moveo.Video; sed nihil promoves.Iamne ostendisti signa nutrici?Omnia.Amabo quid ait? cognoscitne?Ac memoriter.Bene edepol narras; nam illi faveo virgini.Ite intro: iamdudum hera vos exspectat domi.Virum bonum eccum Parmenonem incedereVideo. Vide ut otiosus it si Dis placet.Spero me habere qui hunc meo excruciem modo.Ibo intro de cognitione ut certum sciam:Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.Quod si astu rem tractavit, Di vestram fidem,Quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!Nam ut mittam, quod ei amorem difficillimum etCarissimum, ab meretrice avara virginemQuam amabat eam confeci sine molestia,Sine surtu, sine dispendio; tum hoc alterum,Id vero est quod ego mihi puto palmarium