Malo principio magna familiaritasConflata est. Quid si hoc quispiam voluit Deus?Equidem pol in eam partem accipioque et volo.Immo ita quaeso. Unum hoc scito; contumeliaeNon me fecisse causa sed amoris.Scio;Et pol propterea magis nunc ignosco tibi.Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam.Te quoque iam, Thais, ita me Di bene ament, amo.Tum pol tibi ab istoc, hera, cavendum intelligo.Non ausim.Nihil tibi quicquam credo.Desinas.Nunc ego te in hac re mihi oro ut adiutrix sies:Ego me tuae commendo et committo fidei;Te mihi patronam capio, Thais; te obsecro.Emoriar si non hanc uxorem duxero.Tamen si pater—.Quid? ah volet, certo scio;Civis modo haec sit.Paululum opperirierSi vis, iam frater ipse hic aderit virginis:Nutricem arcessitum it quae illam aluit parvulam.In cognoscendo tute ipse aderis, Chaerea.Ego vero maneo.Vin interea, dum is venit,Domi opperiamur potius quam hic ante ostium?Immo percupio.Quam tu rem actura obsecro es?Nam quid ita?Rogitas? hunc tu in aedes cogitasRecipere posthac?Cur non?Crede hoc meae fidei;Dabit hic aliquam pugnam denuo.Au tace obsecro.Parum perspexisse eius videre audaciam.Non faciam, Pythias.Non pol credo, Chaerea,