Venit. Ubi vidi, ego me in pedes quantum queoIn angiportum quoddam desertum; inde itemIn aliud, inde in aliud: ita miserrimusFui fugitando ne quis me cognosceret.Sed estne haec Thais quam video? Ipsa est. Haereo.Quid faciam? quid mea autem? quid faciet mihi?Adeamus. Bone vir Dore salve. Die mihi,Aufugistine?Hera, factum.Satin id tibi placet?Non.Credin te impune habiturum?Unam hanc noxiamMitte: si aliam admisero umquam, occidito.Num meam saevitiam veritus es?Non.Quid igitur?Hanc metui ne me criminaretur tibi.Quid feceras?Paulum quiddam.Eho, paulum, impudens?An paulum hoc esse tibi videtur, virginemVitiare civem?Conservam esse credidi.Conservam? Vix me contineo quin involem inCapillum. Monstrum etiam ultro derisum advenit.Abin hinc, insana?Quid ita vero? debeam,Credo, isti quicquam furcifero, si id fecerim;Praesertim cium se servum fateatur tuum.Missa haec faciamus. Non te lignum, Chaerea,Fecisti; nam etsi ego digna hac contumeliaSum maxime, at tu indignius qui faceres tamen.Neque edepol quid nunc consili capiam scioDe virgine istac: ita conturbasti mihiRationes omnes, ut eam non possim suis,Ita ut aequum fuerat atque ut studui, tradere,Ut solidum parerem hoc mihi beneficium, Chaerea.At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiamFore, Thais. Saepe ex huiusmodi re quapiam et