Et cum eo clam te subduxti mihi?Libuit.Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.Tibi illam reddat? aut tu illam tangas omnium—?Ah, quid agis? tace.Quid tu tibi vis? ego non tangam meam?Tuam autem furcifer!Cave sis; nescis cui nunc male dicas viro.Non tu hinc abis?Scin tu ut tibi res se habeat? Si quicquam hodie hic turbae coeperis,Faciam ut huius loci, dieique, meique, semper memineris.Miseret tui me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.Diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis.Ain vero, canis?Sicine agis?Quis tu es homo? quid tibi vis? quid cum illa rei tibi est?Scibis: principio eam esse dico liberam.Tem!Civem Atticam.Hui!Meam sororem.Os durum!Miles, nunc adeo edico tibiNe vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad SophronamNutricem, ut ean adducam, et signa ostendam haec.Tun me prohibeasMeam ne tangam?Prohibeo, inquam.Audin tu? hic furti se alligat.Satis hoc tibi est.Idem hoc tu ais, Thais?Quaere qui respondeat.Quid nunc agimus?Quin redimus? Iam haec tibi aderit supplicansUltro.Credin?Immo certe. Novi ingenium mulierum:Nolunt ubi velis; ubi nolis cupiunt ultro.Bene putas.Iam dimitto exercitum?