Ita: utrum taceamne an praedicem? Dor. Tu pol, si sapis,Quod scis nescis, neque de eunucho, neque de vitio virginis:Hac re et te omni turba evolves, et illi gratum feceris.Id odio dic, abisse Dorum.Ita faciam.Sed videon Chremem?Thais iam aderit.Quid ita?Quia cum inde abeo, iam tum inceperatTurba inter eos.Aufer aurum hoc: ego scibo ex hoc quid siet.At at! data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius!Postquam surrexi, neque pes neque mens satis suum officium facit.Chreme!Quis est? ehem Pythias. Vah, quanto nunc formosiorVidere mihi quam dudum!Certe tu quidem pol et multo hilarior.Verbum hercle hoc verum est; sine Cerere et Libero friget Venus.Sed Thais multo antevenit?Anne abiit iam a milite?Iamdudum; aetatem: lites sunt inter eos factae maximae.Nihil dixit ut sequerere sese?Nihil, nisi abiens mihi innuit.Eho, nonne id sat erat?At nescibam id dicere illam; nisi quiaCorrexit miles quod intellexi minus: nam me extrusit foras.Sed eccam ipsam: miror ubi ego huic anteverterim.Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam a me eripiat. Sine veniat.Atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico effodientur.Usque adeo ego illius ferre possum ineptias et magnifica verba,Verba dum sint: verum enim si ad rem conferentur, vapulabit.Thais, ego iam dudum hic adsum.O mi Chreme, te ipsum exspectabam.Scin tu turbam hanc propter te esse factam, et adeo ad te attinere hancOmnem rem?Ad me? qui, quaeso, istuc?Quia, dum tibi sororem studeoReddere et restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa.Ubi ea est?