Norasne eum prius?Non; nec quis esset umquam audieram dicier.Unde igitur fratrem meum esse scibas?ParmenoDicebat eum esse: is dedit mihi hanc vestem.Occidi.Meam ipse induit: post una ambo abierunt foras.Iam satis credis sobriam esse me, et nihil mentitam tibi?Iam satis certum est virginem vitiatam esse?Age nunc belluaCredis huic quod dicit?Quid isti credam? res ipsa indicat.Concede istuc paululum: audin? etiam nunc paululum: sat est.Dicdum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi?Factum.Et ea est indutus?Factum.Et pro te huc deductus est?Ita.Iupiter magne, o scelestum atque audacem hominem!Vae mihi!Etiam nunc non credis indignis nos esse irrisas modis?Mirum ni tu credas quod iste dicit: quid agam nescio.Heus, negato rursum. Possumne ego hodie ex te exsculpereVerum? vidistin fratrem Chaeream?Non.Non potest sineMalo fateri, video: sequere hac: modo ait, modo negat.Ora me.Obsecro te vero, Phaedria.I intro nunc iam.Oi, ei.Alio pacto honeste quo modo hinc abeam nescio.Actum est, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.Parmenonis tam scio esse hanc technam quam me vivere.Sic est.Inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.Sed nunc quid faciendum censes, Dorias?De istac rogasVirgine?