Qui ad vos deductus hodie est.Hunc oculis suisNostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.Non vidit?An tu hunc credidisti esse, obsecro,Ad nos deductum?Namque alium habui neminem.Au!Ne comparandus hic quidem ad illum est: ille eratHonesta facie et liberali.Ita visus estDudum, quia varia veste exornatus fuit:Nunc eo tibi videtur foedus, quia illam non habet.Tace, obsecro; quasi vero paulum intersiet.Ad nos deductus hodie est adolescentulus,Quem tu videre vero velles, Phaedria.Hic est vetus, victus, veternosus senex,Colore mustelino.Hem, quae haec est fabula?Eo redigis me ut quid egerim egomet nesciam.Eho tu! emine ego te?Emisti.Iube, mihi denuoRespondeat.Roga.Venistine hodie ad nos? negat.At ille alter venit, annos natus sedecim,Quem secum adduxit Parmeno.Age dum, hoc mihi expediPrimum: istam quam habes unde habes vestem? taces?Monstrum hominis! non dicturus es?Venit Chaerea.Fraterne?Ita.Quando?Hodie.Quam dudum?Modo.Quicum?Cum Parmenone.