Ita me Di ament, quantum ego illum vidi, nonnihil timeo miseraNe quam ille hodie insanus turbam faciat, aut vim Thaidi.Nam postquam iste advenit Chremes adolescens, frater virginis,Militem rogat ut illum admitti iubeat: ille continuo irasci,Neque negare audere: Thais porro instare ut hominem invitet.Id faciebat retinendi illius causa, quia illa quae cupiebatDe sorore eius indicare ad eam rem tempus non erat.Invitat tristis; mansit: ibi illa cum illo sermonem occipit.Miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum:Voluit facere contra huic aegre. Heus! inquit, puer, PamphilamArcesse, ut delectet hic nos. Illa exclamat, Minime gentium!In convivium illam? Miles tendere: inde ad iurgium.Interea aurum sibi clam mulier demit; dat mihi ut auferam.Hoc est signi; ubi primum poterit se illinc subducet, scio.Dum rus eo coepi egomet mecum inter vias,Ita ut fit ubi quid in animo est molestiae,Aliam rem ex alia cogitare, et ea omnia inPeiorem partem. Quid opus est verbis? dum haec putoPraeterii imprudens villam: longe iam abieramCum sensi: redeo rursum, male vero me habens.Ubi ad ipsum veni diverticulum, constiti.Occepi mecum cogitare: Hem! biduum hicManendum est soli sine illa? quid tum postea?Nihil est: quid? nihil? si non tangendi copia est,Eho, ne videndi quidem erit? si illud non licet,Saltem hoc licebit. Certe extrema lineaAmare haud nihil est. Villam praetereo sciens.Sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?Ubi ego illum scelerosum misera atque impium inveniam? aut ubi quaeram?Hocine tam audax facinus facere esse ausum?Perii! hoc quid sit vereor.Quin etiam insuper scelus, postquam ludificatus est virginem,Vestem omnem miserae discidit; tum ipsam capillo conscidit.Hem.Qui nunc si detur mihi,Ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico.Nescio, quid profecto absente nobis turbatum est domi.Adibo. Quid istuc? quid festinas? aut quem quaeris, Pythias?Ehem, Phaedria, ego quem quaeram? ine hinc quo dignus es cum donis tuisTam lepidis?