At quem Deum? qui templa coeli summa sonitu concutit.Ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feci ac lubens.Dum haec mecum reputo, arcessitur lavatum interea virgo:It, lavit, rediit: deinde eam in lectum illae collocant.Sto exspectans si quid mihi imperent. Venit una; Heus tu, inquit, DoreCape hoc flabellum et ventulum huic sic facito, dum lavamus:Ubi nos laverimus si voles lavato. Accipio tristis.Tum equidem istuc os tuum impudens videre nimium vellem;Qui esset status, flabellum tenere te asinum tantum.Vix elocuta est hoc, foras simul omnes proruunt se:Abeunt lavatum: perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt.Interea somnus virginem opprimit; ego limis spectoSic per flabellum clanculum; simul alia circumspectoSatin explorata sint. Video esse; pessulum ostio obdo.Quid tum?Quid? quid tum? fatue.Fateor.An ego occasionemMihi ostentam tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam.Amitterem? tum pol ego is essem vere qui simulabar.Sane hercle ut dicis: sed interim de symbolis quid actum est?Paratum est.Frugi es. Ubi? domino?Immo apud libortum Discumn.Perlonge est: sed tanto ocius properenus; muta vestem.Ubi mutem? perii; nam domo exulo nunc: metuo fratremNe intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.Eamus ad me: ibi proximum est ubi mutes.Recte dicisEamus; et de istac simul, quo pacto porro possimPotiri, consilium volo capere una tecum.Fiat.