Novi, nempe opinor Thaidem.Istam ipsam.Sic commemineram.Quaedam hodie est ei dono dataVirgo. Quid ego eius tibi nunc faciem praedicem aut laudem Antipho,Cum ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?In hac commotus sum.Ain tu?Primam dices, scio, si videris.Quid multa verba? amare coepi. Forte fortuna domiErat quidam eunuchus quem mercatus fuerat frater Thaidi,Neque is deductus etiamdum ad eam. Summonuit me ParmenoIbi servus quod ego arripui.Quid id est?Tacitus citius audies.Ut vestem cum eo mutem, et pro illo iubeam me illuc deducier.Pro eunuchon?Sic est.Quid ex ea re tandem ut caperes commodi?Rogas? viderem, audirem, essem una quacum cupiebam Antipho.Num parva causa aut parva ratio est? traditus sum mulieri.Illa ilico ubi me accepit laeta vero ad se abducit domum:Commendat virginem.Cui? tibine?Mihi.Satis tuto tamen.Edicit ne vir quisquam ad eam adeat; et mihi ne abscedam imperat,In interiore parte ut maneam solus cum sola: annuo,Terram intuens modeste.Miser!Ego, inquit, ad coenam hine eo.Abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manentNovitiae puellae: continuo haec adornant ut lavet.Adhortor properent: dum apparatur, virgo in conclavi sedet,Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec:Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbirem aureum.Egomet quoque id spectare coepi; et, quia consimilem luseratIam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi;Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulasVenisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri.