Parata.Fiat.Diligenter PythiasFac cures, si Chremes huc forte advenerit,Ut ores primum ut maneat: si id non commodum est,Ut redeat: si id non poterit, ad me adducito.Ita faciam.Quid? quid aliud volui dicere?Ehem, curate istam diligenter virginem.Domi adsitis facite.Eamus.Vos me sequimini.Profecto quanto magis magisque cogito,Nimirum dabit haec Thais mihi magnum malum:Ita me video ab ea astute labefactarier,Iam tum cum primum iussit me ad se arcessier.Roget quis Quid tibi cum illa? ne noram quidem;Ubi veni, causam ut ibi manerem repperit.Ait rem divinam fecisse, et rem seriamVelle agere mecum. Iam tum erat suspicioDolo malo haec fieri omnia: ipsa accumbereMecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.Ubi friget, huc evasit; quam pridem paterMihi et mater mortui essent: dico, iam diu.Rus Sunii ecquod haberem, et quam longe a mari?Credo ei placere hoc: sperat se a me avellere.Postremo, ecqua inde parva periisset soror?Ecquis cum ea una? quid habuisset cum perit?Ecquis eam posset noscere? Haec cur quaeritet?Nisi si illa forte, quae olim periit parvulaSoror, hanc se intendit esse, ut est audacia.Verum ea si vivit annos nata est sedecim,Non maior. Thais quam ego sum maiuscula est.Misit porro orare ut venirem serio.Aut dicat quod volt; aut molesta ne siet:Non hercle veniam tertio. Heus, heus. Ecquis hic?Ego sum Chremes.O capitulum lepidissimum!Dico ego mihi insidias fieri.Thais maximo