Res indicabit. Heus, iubete istos forasExire quos iussi ocius: procede tu huc.Ex Aethiopia est usque haec.Hic sunt tres minae.Vix.Ubi tu es Dore? accede huc. Hem eunuchum tibi,Quam liberali facie, quam aetate integra!Ita me Di ament honestus est.Quid tu ais, Gnatho?Numquid habes quod contemnas? quid tu autem Thraso?Tacent; satis laudant. Fac periclum in literis,Fac in palaestra, in musicis: quae liberumScire aequum est adolescentem solertem dabo.Ego illum eunuchum, si opus siet, vel sobrius.Atque haec qui misit non sibi soli postulatTe vivere, et sua causa excludi caeteros;Neque pugnas narrat; neque cicatrices suasOstentat; neque tibi obstat, quod quidam facit:Verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,Ubi tempus tibi erit, sat habet si tun recipitur.Apparet servum hunc esse domini pauperisMiserique.Nam hercle nemo posset, sat scio,Qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes putoHomines; nam qui huic animum assentari induxeris,E flamma petere te cibum posse arbitror.Iamne imus?Hos prius introducam, et quae voloSimul imperabo: post continuo exeo.Ego hine abeo; tu istam opperire.Haud convenitUna cum amica ire imperatorer in via.Quid tibi ego multa dicam? domini similis es.Ha, ha, he.Quid rides?Istuc quod dixti modo;Et illud de Rhodio dictum cum in mentem venit:Sed Thais exit.Abi prae, curre, ut sint domi