Sentio.Id ut ne fiat haec res sola est remedio.Ubi nominabit Phaedriam, tu PamphilamContinuo: si quando illa dicet, PhaedriamCommissatum intromittamus: tu, PamphilamCantatum provocemus. Si laudabit haecIllius formam, tu huius contra. DeniquePar pro pari referto, quod eam mordeat.Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.Quando illud quod tu das exspectat atque amat,Iam dudum te amat, iam dudum illi facile fitQuod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capitFructum ne quando iratus tu alio conferas.Bene dixti: at mihi istuc non in mentem venerat.Ridiculum: non enim cogitaras: caeterumIdem hoc tute melius quanto invenisses Thraso!Audire vocem visa sum modo militis.Atque eccum. Salve mi Thraso.O Thais mea,Meum suavium, quid agitur? ecquid nos amasDe fidicina istac?Quam venuste! quod deditPrincipium adveniens.Plurimum merito tuo.Eamus ergo ad coenam: quid stas?Hem alterum:Abdomini hunc natum dicas.Ubi vis, non moror.Adibo, atque adsimulabo quasi nunc exeam.Ituran Thais quopiam es?Ehem! Parmeno,Bene fecisti: hodie itura.Quo?Quid? hunc non vides?Video et me taedet: ubi vis dona adsunt tibiA Phaedria.Quid stamus? cur non imus hinc?Quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,Dare huic quae volumus, convenire et colloqui.Perpulchra credo dona haud nostris similia.