Is ubi molestus magis est, Quaeso, inquam, Strato,Eone es ferox quia habes imperium in belluas?Pulchre mehercle dictum, et sapienter. Papae!Iugularas hominem. Quid ille?Mutus ilico.Quidni esset?Di vestram fidem! hominem perditumMiserumque, et illum sacrilegum.Quid illud GnathoQuo pacto Rhodium tetigerim in convivio,Numquam tibi dixi?Numquamn: sed narra, obsecro.Plus millies audivi.Una in convivioErat hic quem dico Rhodius adolescentulus.Forte habui scortum: coepit ad id alludere,Et me irridere. Quid agis, inquam, homo impudens?Lepus es, et pulpamentum quaeris?Ha, ha, he.Quid est?Facete, lepide, laute; nihil supra.Tuumne, obsecro te, hoc dictum erat? vetus credidi.Audieras?Saepe; et fertur in primis.Meum est.Dolet dictum imprudenti adolescenti et libero.At te Di perdant.Quid ille, quaeso?Perditus.Risu omnes qui aderant emoriri: deniqueMetuebant omnes iam me.Non iniuria.Sed heus tu, purgone ego me de istac Thaidi,Quod ear me amare suspicata est?Nihil minus.Immo auge magis suspicionem.Cur?Rogas?Scin? si quando illa mentionem PhaedriaeFacit, aut si laudat, te ut male urat.