Magnas vero agere gratias Thais mihi?Ingentes.Ain tu? laeta est?Non tam ipso quidemDono quam abs te datum esse: id vero serioTriumphat.Huc proviso ut, ubi tempus siet,Deducam: sed eccum militem.Est istuc datumProfecto ut grata mihi sint quae facio omnia.Adverti hercle animum.Vel rex semper maximasMihi agebat quidquid feceram; aliis non item.Labore alieno magnam partam gloriamVerbis saepe in se transmovet qui habet salem,Quod in te est.Habes.Rex te ergo in oculis—Scilicet.Gestare.Vero: credere omnem exercitum,Consilia.Mirum.Tum sicubi eum satietasHominum, aut negoti si quando odium ceperat,Requiescere ubi volebat, quasi—nostin?Scio:Quasi ubi illam exspueret iniseriam ex animo.Tenes.Tum me convivam solum abducebat sibi.Hui!Regem elegantem narras.Immo sic homo estPerpaucorum hominum.Immo nullorum arbitror,Si tecum vivit.Invidere omnes mihi;Mordere clanculum: ego non flocci pendere.Illi invidere misere: verum unus tamenImpense, elephantis quem Indicis praefecerat.