Domum,Ut mancipia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem.O fortunatum istum eunuchum qui quidem in hanc detur domum!Quid ita?Rogitas? Summa forma semper conservam domiVidebit; colloquetur; aderit una in unis aedibus;Cibum nonnumquam capiet cum ea; interdum propter dormiet.Quid si nunc tute fortunatus fias?Qua re Parmeno?Responde.Capias tu illius vestem.Vestem? quid tum postea?Pro illo te ducam.Audio.Te esse illum dicam.Intelligo.Tu illis fruare commodis quibus tu illum dicebas modo;Cibum una capias, adsis, tangas, ludas, propter dormias;Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies.Praeterea forma et aetas ipsa est facile ut pro eunucho probes.Dixti pulchre: numquam vidi melius consilium dari.Age, eamus intro: nunc iam orna me; abduc, duc, quantum otes.Quid agis? iocabar equidem.Garris.Perii: quid ego egi miser?Quo trudis? perculeris iam tu me: tibi equidem dico, mane.Eamus.Pergin?Certum est.Vide ne nimium calidum hoc sit modo.Non est profecto: sine.At enim istaec in me cudetur faba.Ah!Flagitium facimus.An id flagitium est, si in domum meretriciamDeducar; et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiamHabent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis,Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam ut ab illis fallimur?An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis:Quod qui rescierint culpent: illud merito factum omnes putent.