In hanc nostram plateam.Mirum ni hanc dicit modoHuic quae data est dono.Huc cum advenio nulla erat.Comites secuti scilicet sunt virginem.Verum: parasitus cum ancilla.Ipsa est: ilicet:Desine: iam conclamatum est.Alias res agis.Istuc ago quidem.Nostin quae sit? die mihi:Aut vidistin?Vidi; novi; scio quo abducta sit.Eho Parmeno mi nostin?Novi.Et scis ubi siet?Huc deducta est ad meretricem Thaidem: ei dono data est.Quis is est tam potens cum tanto munere hoc?Miles Thraso,Phaedriae rivalis.Duras fratris partes praedicas.Immo enim si scias quod donum huic dono contra comparet,Tum id magis dicas.Quodnam quaeso hercle?Eunuchum.Illumne obsecroInhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem?Istune ipsum.Homo quatietur certe cum dono foras.Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam.Haud diu est.Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi;Estne ut fertur forma?Sane.At nihil ad nostram hanc.Alia res.Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar.Faciam sedulo acDabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis?Quo nunc is?