Flos ipse.Hanc tu mihi vel vi vel clam vel precarioFac tradas: mea nihil refert, dum potiar modo.Quid? virgo cuia est?Nescio hercle.Unde est?Tantundem.Ubi habitat?Ne id quidem.Ubi vidisti?In via.Qua ratione amisti?Id equidem adveniens mecum stomachabar modo;Nec quenquam esse ego hominem arbitror cui magis bonaeFelicitates omnes adversae sient.Quid hoc est sceleris?Perii.Quid factum est?Rogas?Patris cognatum atque aequalem Archidemidem,Novistin?Quidni?Is dum sequor hanc fit mihi obviam.Incommode hercle.Immo enimvero infeliciter;Nam incommoda alia sunt cicenda, Parmeno.Illum liquet mihi deierare his mensibusSex septem prorsum non vidisse proximis,Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit.Eho nonne hoc monstri simile est? quid ais?Maxime.Continuo accurrit ad me quam longe quidem,Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.Heus! heus! tibi dico Chaerea, inquit. Restiti.Scin quid ego te volebam? Dic. Cras est mihiIudicium. Quid tum? Ut diligenter nuntiesPatri, advocatus mane mihi esse ut meminerit.Dum haec dicit, abiit hora. Rogo numquid velit?Recte, inquit. Abeo. Cum huc respicio ad virginem,Illa sese interea commodum huc adverterat