Hice hoc munere arbitranturSuam Thaidem esse.Plurima salute ParmenonemSummum suum impertit Gnatho. Quid agitur?Statur.Video.Numquidnam quod nolis vides?Te.Credo; at numquid aliud?Quidum?Quia tristis es.Nihil equidem.Ne sis: sed quid videturHoc tibi mancipium?Non malum hercle.Uro hominem.Ut falsus animi est!Quam hoc munus gratum Thaidi arbitrare esse?Hoc nunc dicis,Eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudo est.Sex ego te totos Parmeno hos menses quietum reddam,Ne sursum deorsum cursites, neve usque ad lucem vigiles.Ecquid beo te?Men? papae!Sic soleo amicos.Laudo.Detineo te fortasse: tu profectus alio fueras.Nusquam.Tum tu igitur paululum da mihi operae: fac ut admittarAd illam.Age modo; nunc tibi patent fores hae, quia istam ducis.Numquam evocari hinc vis foras?Sine biduum hoc praetereat:Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatusNae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra.Etiam nunc hic stas Parmeno? eho numnam hic relictus custos,Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?Facete dictum: mira vero militi quae placeant.Sed video herilem filium minorem huc advenire.Miror quid ex Piraeeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.