Cum meo decrepito hoc eunucho. Haec superat ipsam Thaidem.Di immortales! homini homo quid praestat, stulto intelligensQuid interest! hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi.Conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis,Hominem haud impurum, itidem patria qui abligurierat bona.Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum.Quid istuc, inquam, ornati est? Quoniam miser quod habui perdidi. Hem,Quo redactus sum! omnes noti me atque amici deserunt.Hic ego illum contempsi prae me. Quid homo, inquam, ignavissime?Itan parasti te, ut spes nulla reliqua in te sit tibi?Simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum loco,Qui color, nitor, vestitus, quae habitudo est corporis?Omnia habeo, neque quicquam habeo. Nihil cum est nihil defit tamen.At ego infelix neque ridiculus esse neque plagas patiPossum. Quid? tu his rebus credis fieri? tota erras via.Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius.Hoc novum est aucupium: ego adeo hanc primus inveni viam.Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt,Nec sunt: hos consector. Hisce ego non paro me ut rideant;Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul.Quicquid dicunt laudo: id rursum si negant, laudo id quoque.Negat quis? nego: ait? aio. Postremo imperavi egomet mihiOmnia assentari. Is quaestus nunc est multo uberrimus.Scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus,Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes,Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores;Quibus et re salva et perdita profueram, et prosum saepe.Salutant; ad coenam vocant; adventum gratulantur.Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore,Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrareUt sibi liceret discere id de me: sectari iussi;Si potis est, tanquam philosophorum habent disciplina ex ipsisVocabula, parasiti item ut Gnathonici vocentur.Viden otium et cibus quid faciat alienus?Sed ego cessoAd Thaidem hanc deducere, et rogitare ad coenam ut veniat?Sed Parmenonem ante ostium Thaidis tristem video,Rivalis servum. Salva res est: nimirum homines frigent.Nebulonem hunc certum est ludere.