Quod heri intromissus non est.Totus ParmenoTremo horreoque postquam aspexi hanc.Bono animo es:Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis.Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria?Quid hic stabas? cur non recta introibas?CaeterumDe exclusione verbum nullum.Quid taces?Sane quia vero hae mihi patent semper fores,Aut quia sum apud te primus.Missa istaec face.Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihiPars aequa amoris tecum, ac pariter fieret,Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet,Aut ego istuc abs te factum nihili penderem.Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria.Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligamEo feci: sed ita erat res; faciundum fuit.Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras.Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratiaTe arcessi iussi ausculta.Fiat.Dic mihiHoc primum, potin est hic tacere?Egone? optime.Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem:Quae vera audivi taceo et contineo optime;Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est;Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo.Proin tu, taceri si vis, vera dicito.Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.Potest taceri hoc.Ibi tum matri parvulamPuellam dono quidam mercator deditEx Attica hine abreptam.Civemne?Arbitror:Certum non scimus: matris nomen et patris