Profecto non plus biduum, aut —Aut nihil moror.Non fiet: hoc modo sine te exorem.ScilicetFaciendum est quod vis.Merito amo te.Bene facis.Rus ibo: ibi hoc me macerabo biduum.Ita facere certum est: mos gerendus est Thaidi.Tu, Parmeno, huc fac illi adducantur.Maxime.In hoc biduum Thais vale.Mi PhaedriaEt tu; numquid vis aliud?Egone quid velim?Cum milite isto praesens absens ut sies;Noctes diesque me ames; me desideres;Me somnies; me expectes; de me cogites;Me speres; me te oblectes; mecum tota sis:Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus.Me miseram! forsitan hic mihi parvam habeat fidem,Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.Ego pol quae mihi sum conscia hoc certo scio,Neque me finxisse falsi quicquam, neque meoCordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria:Et quicquid huius feci causa virginisFeci; nam me eius spero fratrem propemodumIam repperisse, adolescentem adeo nobilem:Et is hodie venturum ad me constituit domum.Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.