Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria,Cupio aliquos parare amicos beneficio meo.Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius.Sine illum priores partes hosce aliquot diesApud me habere. Nihil respondes?Pessima,Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es.At ego nescibam quorsum tu ires: ParvulaHinc est abrepta; eduxit mater pro sua:Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis.Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique;Ego excludor; ille recipitur: qua gratia?Nisi illum plus amas quam me, et istam nunc timesQuae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.Ego id timeo?Quid te ergo aliud sollicitat? cedo.Num solus ille dona dat? nuncubi meamBenignitatem sensisti in te claudier?Nonne ubi mihi dixti cupere te ex AethiopiaAncillulam relictis rebus omnibusQuaesivi? porro eunuchum dixti velle te,Quia solae utuntur his reginae; repperi.Heri minas viginti pro ambobus dedi:Tamen contemptus abs te haec habui in memoria:Ob haec facta abs te spernor.Quid istic Phaedria?Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitrorId fieri posse maxime, verumtamen,Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres,Potius quam te inimicum habeam. Si istuc crederemSincere dici quidvis possem perpeti.Labascit victus uno verbo quam cito!Ego non ex animo misera dico? quam iocoRem voluisti a me tandem quin perfeceris?Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduumSaltem ut concedas solum?Siquidem biduum;Verum ne fiant isti viginti dies.