Dicebat ipsa: patriam et signa caeteraNeque scibat, neque per aetatem etiam potuerat.Mercator hoc addebat, e praedonibusUnde emerat se audisse abreptam e Sunio.Mater ubi accepit, coepit studiose omniaDocere, educare ita uti si esset filia.Sororem plerique esse credebant meam.Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospiteAbii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.Utrumque hoc falsum est: effluet.Qui istuc?QuiaNeque tu uno eras contenta, neque solus dedit;Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.Ita est: sed sine me pervenire quo volo.Interea miles qui me amare occeperatIn Cariam est profectus: te interea lociCognovi: tute scis postilla quam intumumHabeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia.Ne hoc quidem tacebit Parmeno.Oh, dubiumne id est?Hoc agite amabo. Mater mea illic mortua estNuper. Eius frater aliquantum ad rem est avidior.Is hanc ubi forma videt honesta virginem,Et fidibus scire, pretium sperans ilicoProducit, vendit. Forte fortuna affuitHic meus amicus: emit eam dono mihi,Imprudens harum rerum ignarusque omnium.Is venit: postquam sensit me tecum quoqueRem habere, fingit causas ne det sedulo.Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibiApud me, ac non id metuat, ne ubi acceperimSese relinquam, velle se illam mihi dare;Verum id vereri: sed, ego quantum suspicor,Ad virginem animum adiecit.Etiamne amplius?Nihil; nam quaesivi. Nunc ego eam, mi Phaedria,Multae sunt causae quamobrem cupiam abducere:Primum quod soror est dicta; praeterea ut suisRestituam ac reddam: sola sum: habeo hic neminem