Quid igitur faciam? non eam? ne nunc quidemCum arcessor ultro? an potius ita me comparemNon perpeti meretricum contumelias?Exclusit: revocat. Redeam? non, si me obsecret.Si quidem hercle possis, nihil prius neque fortius:Verum si incipies, neque pertendes naviter,Atque ubi pati non poteris, cum nemo expetet,Infecta pace, ultro ad eam venies, indicansTe amare et ferre non posse, actum est: ilicet:Peristi. Eludet, ubi te victum senserit.Proin tu dum est tempus etiam atque etiam cogita,Here, quae res in se neque consilium neque modunHabet ullum eam consilio regere non potes.In amore haec omnia insunt vitia; iniuriae,Suspiciones, inimicitiae, indutiae,Bellum, pax rursum. Incerta haec si tu postulesRatione certa facere, nihilo plus agasQuam si des operam ut cum ratione insanias.Et quod nunc tute tecum iratus cogitas,Egone illam quae illum? quae me? quae non? sine modo:Mori me malim: sentiet qui vir siem;Haec verba una mehercle falsa lacrimula,Quam oculos terendo misere vix vi expresserit,Restinguet: et te ultro accusabit: et dabisEi ultro supplicium.O indignum facinus! nunc ego etIllam scelestam esse et me miserum sentio;Et taedet; et amore ardeo; et prudens sciens,Vivus vidensque pereo; nec quid agam scio.Quid agas nisi ut te redimas captum quam queasMinimo? si nequeas paululo, at quanti queas:Et ne te afflictes.Itane suades?Si sapis:Neque praeterquam quas ipse amor molestiasHabet addas, et illas quas habet recte feras.Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas;Nam quod nos capere oportet haec intercipit.Miseram me! vereor ne illud gravius PhaedriaTulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit,