NE cui sit vestrum mirum, cur partes seniPoeta dederit quae sunt adolescentium,Id primum dicam: deinde quod veni eloquar.Ex integra Graeca integram comoediamHodie sum acturus Heautontimorumenon;Duplex quae ex argumento facta est simplici.Novam esse ostendi, et quae esset: nunc qui scripserit,Et cuia Graeca sit, ni partem maximamExistimarem scire vestrum, id dicerem.Nunc, quamobrem has partes didicerim, paucis dabo.Oratorem voluit esse me, non prologum.Vestrum iudicium fecit; me actorem dedit.Sed hic actor tantum poterit a facundia,Quantum ille potuit cogitare commodeQui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.Nam quod rumores distulerunt malevoli,Multas contaminasse Graecas dum facitPaucas Latinas; factum hic esse id non negat,Neque se pigere: et deinde facturum autumat.Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibiLicere id facere quod illi fecerunt putat.Tum quod malevolus vetus poeta dictitat,Repente ad studium hunc se applicasse musicum,Amicum ingenio fretum, haud natura sua;Arbitrium vestrum, vestra existimatioValebit; quamobrem omnes vos oratos volo,Ne plus iniquum possit quam aequum oratio.Facite aequi sitis: date crescendi copiamNovarum qui spectandi faciunt copiamSine vitiis; ne ille pro se dictum existimet,Qui nuper fecit servo currenti in viaDecesse populum. Cur insano serviat?De illius peccatis plura dicet cum dabitAlias novas, nisi finem maledictis facit.Adeste aequo animo; date potestatem mihiStatariam agere ut liceat per silentium;Ne semper servus currens, iratus senex,Edax parasitus, sycophanta autem impudens,Avarus leno, assidue agendi sint mihi,Clamore summo, cum labore maximo.