Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibiFuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro,Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei:Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi.Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum,Alienum esse te.Sum.Miseram me! hocine quaesisti, obsecro?Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es.Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam.At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam.Quos?Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo,Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito.Non sunt haec parentis dicta.Non si ex capite sis meoNatus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magisPatiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.Di istaec prohibeant.Deos nescio: ego quod potero sedulo.Quaeris id quod habes, parentes: quod abest non quaeris, patriQuomodo obsequare, et ut serves quod labore invenerit.Non mihi per fallacias adducere ante oculos—? PudetDicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modoPuduit facere.Eheu, quam ego nunc totus displiceo mihi,Quam pudet! neque quod principium inveniam ad placandum scio.Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adolescentulum,Nimisque inhumane. Exeo ergo ut pace conciliem. OptimeIpsos video.Ehem, Menedeme, cur non arcessi iubesFiliam, et quod dotis dixi firmas?Mi vir, te obsecroNe facias.Pater, obsecro ut mihi ignoscas.Da veniam, Chreme:Sine te exoret.Egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?Non faciam.At id nos non sinemus.