Verum dicis: quid nunc faciam, Syre?Suspicionem istanc ex illis quaere; rem profer palam:Si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, autScibis cuius sis.Recte suades; faciam.Sat recte hoc mihiIn mentem venit: namque adolescens quam minima in spe situs eritTam facillime patris pacem in leges conficiet suas.Etiam haud scio an uxorem ducat; ac Syro nihil gratiae.Quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio: adhuc quod factum estMiror, continuo non iussisse abripi me. Ad Menedemum hunc pergam:Eum mihi precatorem paro: seni nostro fidei nihil habeo.Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali:Idque adeo miror quomodoTam ineptum quicquam tibi in mentem venire, mi vir, potuerit.Oh, pergin mulier esse? Nullamne ego rem unquam in vita meaVolui quin tu in ea re mihi fueris adversatrix, Sostrata?At si rogitem iam, quid est quod peccem, aut quamobrem hoc faciam, nescias:In qua re nunc tam confidenter restas, stulta.Ego nescio?Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum haec eadem oratio.Oh, iniquus es, qui me tacere de re tanta postules.Non postulo: iam loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.Facies?Verum.Non vides quantum mali ex ea re excites?Subditum se suspicatur.Subditum, ain tu?Certe sic erit, inquam, mi vir.Confitere tuum non esse.Au obsecro te, istuc inimicis siet.Egon confitear meum non esse filium qui sit meus?Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum?Quod filia est inventa?Non; sed, quod magis credendum siet,Id quod est consimilis moribus,Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe;Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi.Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.Sed ipse egreditur: quam severus ! rem cum videas, censeas.