Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.Here, licetne?Loquere.At tuto?Loquere.Quae ista est pravitas,Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic?Ilicet.Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibiNec precatorem pararis.Quid agis?Nihil succenseo,Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi.Abiit; vah, rogasse vellem.Quid?Unde mihi peterem cibum:Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo.Adeon rem rediisse ut periculum etiam fame mihi sit, Syre?Modo liceat vivere, est spes—Quae?nos esurituros satis.Irrides in re tanta, neque me quicquam consilio adiuvas?Immo et ibi nunc sum, et usque id egi dudum, dum loquitur pater;Et, quantum ego intelligere possum—Quid?non aberit longius.Quid id ergo?Sic est, non esse horum te arbitror.Quid istuc, Syre?Satin sanus es?Ego dicam quod mihi in mentem: tu diiudica.Dum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatioQuae propior esset, te indulgebant, tibi dabant: nunc filiaPostquam est inventa vera, inventa est causa qua te expellerent.Est verisimile.An tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?Non arbitror.Nunc aliud specta: matres omnes filiisIn peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuriaSolent esse: id non fit.