Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lasciviaDiffluit, retundam, redigam ut quo se vertat nesciat.Quid agis?Mitte; sine me in hac re gerere mihi morem.Sino.Itane vis?Ita.Fiat.Age iam uxorem ut arcessat paret.Hic ita ut liberos est aequum dictis confutabitur.Sed Syrum.Quid eum?Egone? si vivo, adeo exornatum dabo,Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei;Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat.Non, ita me Di ament, auderet haec facere viduae mulieri,Quae in me fecit.Itane tandem quaeso, Menedeme, ut paterTam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris?Quodnam ob facinus? quid ego tantum sceleris admisi miser?Vulgo faciunt.Scio tibi esse hoc gravius multo ac durius,Cui fit; verum ego haud minus aegre patior. Id qui nescio,Nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.Hic patrem adstare aibas?Eccum.Quid me incusas, Clitipho?Quicquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.Ubi te vidi animo esse omisso, et suavia in praesentiaQuae essent prima habere, neque consulere in longitudinem,Cepi rationem ut neque egeres, neque ut haec posses perdere.Ubi cui decuit primo tibi non licuit per te mihi dare,Abii ad proximos qui erant tibi; eis commisi et credidi:Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho;Victus, vestitus, quo in tectum te receptes.Hei mihi !Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.Disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens !Emori cupio.Prius quaeso disce quid sit vivere: