At nae illud haud inultum, si vivo, ferent:Nam iam-Non tu te cohibes? non te respicis?Non tibi ego exempli satis sum?Prae iracundia,Menedeme, non sum apud me.Tene istuc loqui?Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare,Foris sapere, tibi non posse auxiliarier?Quid faciam?Id quod me fecisse aiebas parum.Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeatTibi credere omnia, abs te petere et poscere;Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat.Immo abeat multo malo quovis gentium,Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem:Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus,Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit.Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves?Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamenPost; et id ingratum.Ah, nescis quam doleam.Ut libet.Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid estQuod mavis.Immo et gener et affines placent.Quid dotis dicam te dixisse filio?Quid obticuisti?Dotis?Ita dico.Ah!Chreme,Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet.Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis.Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium,Me mea omnia bona doti dixisse illi.Quam rem agis?Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul,Quamobrem id faciam.Quin ego vero quamobrem id facias nescio.