Mira narras. Quid Syrus meus? ne is quidem quicquam?Nihil.Quamobrem nescio.Equidem miror, qui alia tam plane scias.Sed ille tuum quoque Syrus idem mire finxit filium,Ut ne paululum quidem subolat, esse amicam hanc Cliniae.Quid ais?Mitto iam osculari atque amplexari: id nihil puto.Quid est, quod amplius simuletur?Vah!Quid est?Audi modo:Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est.Quid postquam hoc est factum?Dictum factum, huc abiit Clitipho.Solus?Solus.Timeo.Bacchis consecuta est ilico.Sola?Sola.Perii.Ubi abiere intro, operuere ostium.Hem,Clinia haec fieri videbat?Quidni? mecum una simul.Fili est amica Bacchis, Menedeme. Occidi.Quamobrem?Decem dierum vix mihi est familia.Quid? istuc times quod ille operam amico dat suo?Immo quod amicae.Si dat.An dubium id tibi est?Quemquamne animo tam communi esse, aut leni putas,Qui se vidente amicam patiatur suam?—Quidni? quo verba facilius dentur mihi.Derides merito. Mihi nunc ego succenseo.Quot res dedere ubi possem persentiscere,Nisi essem lapis? Quae vidi! Vae misero mihi.