Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio:Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator ChremesHoc mihi praestat. In me quidvis harum rerum convenitQuae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus:In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia.Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere,Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas,Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies.Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro?Quos ais homines, Chreme, cessare?Ehem, Menedeme, advenis?Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine?Omnia.Quid ait?Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.Ha ha he!Quid risisti?Servi venere in mentem SyriCalliditates.Itane?Vultus quoque hominum fingit scelus.Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis?Id.Idem istuc mihiVenit in mentem.Veterator!Magis, si magis noris, putesIta rem esse.Ain tu?Quin tu ausculta.Mane. Hoc prius scire expeto,Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio,Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argentum ut dares.Non.Quid? non?Non, inquam.Neque ipse gnatus?Nihil prorsus, Chreme:Magis unum etiam instare ut hodie conficerentur nuptiae.