A tuo patre.Ludis fortasse me.Ipsa re experibere.Nae ego fortunatus homo sum: deamo te, Syre.Sed pater egreditur: cave quicquam admiratus siesQua causa id fiat: obsecundato in loco.Quod imperabit facito; loquitor paucula.Ubi Clitipho nunc est?Eccum me, inque.Eccum hic tibi.Quid rei esset dixti huic?Dixi pleraque omnia.Cape hoc argentum ac defer.Hei, quid stas? lapis?Quin accipis?Cedo sane.Sequere hac me ocius.Tu hic nos dum eximus interea opperibere;Nam nihil est illic quod moremur diutius.Minas quidem iam decem habet a me filia,Quas pro alimentis esse nunc duco datas:Hasce ornamentis consequentur alterae.Porro haec talenta dotis adposcent duo.Quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!Mihi nunc, relictis rebus, inveniendus estAliquis labore inventa mea cui dem bona.Multo omnium nunc me fortunatissimumFactum puto esse, gnate, quum te intelligoResipisse.Ut errat.Te ipsum quaerebam, Chreme.Serva, quod in te est, filium et me et familiam.Cedo quid vis faciam?Invenisti hodie filiam.Quid tum?Hanc sibi uxorem dari vult Clinia.Quaeso quid tu hominis es?Quid est?Iamne oblitus esInter nos quid sit dictum de fallacia,