Omnes te in lauta et bene acta parte putant.Quin egomet iam ad eam deferam.Immo filiumIube potius.Quamobrem?Quia enim in hunc suspicio estTranslata amoris.Quid tum?Quia videbiturMagis verisimile id esse, quum hic illi dabit:Simul et conficiam facilius ego, quod volo.Ipse adeo adest: abi, effer argentum.Effero.Nulla est tam facilis res quin difficilis siet,Quam invitus facias. Vel me haec deambulatio,Quam non laboriosa, ad languorem dedit.Nec quicquam magis nunc metuo quam ne denuoMiser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.Ut te quidem omnes Dii Deaeque, quantum est, Syre,Cum tuo istoc invento, cumque incepto perduint.Huiusmodi res semper comminiscere,Ubi me excarnifices.I tu hinc quo dignus es.Quam pene tua me perdidit protervitas !Vellem hercle factum: ita meritus es.Meritus? quomodo?Nae me istuc ex te prius audivisse gaudeoQuam argentum haberes, quod daturus iam fui.Quid igitur dicam tibi vis? abiisti, mihiAmicam adduxti, quam non liceat tangere.Iam non sum iratus: sed scin ubi nunc sit tibiTua Bacchis?Apud nos.Non.Ubi ergo?Apud Cliniam.Perii.Bono animo es: iam argentum ad eam deferesQuod ei es pollicitus.Garris: unde?