Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit;Hanc cupere uxorem.Modone quae inventa est?Eam.Et quidem iubebit posci.Quamobrem istuc, Syre?Nam prorsum nihil intelligo.Hui! tardus es.Fortasse.Argentum dabitur ei ad nuptias,Aurum, atque vestem, qui,—tenesne?Comparet?Id ipsum.At ego illi neque do, neque despondeo.Non? quamobrem?Quamobrem? me rogas? Homini fugitivo dabo?Non ego dicebam in perpetuum illam illi ut dares;Verum ut simulares.Non mea est simulatio.Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.Ego cui daturus non sum ut ei despondeam?Credebam.Minime.Scite poterat fieri.Et ego hoc, quia dudum tu tantopere iusseras,Eo coepi.Credo.Caeterum equidem istuc, Chreme,Aequi bonique facio.Atqui cummaximeVolo te dare operam ut fiat, verum alia via.Fiat: quaeratur aliud: sed illud quod tibiDixi de argento, quod ista debet Bacchidi,Id nunc reddendum est illi: neque tu scilicetEo nunc confugies: Quid mea? num datum mihi est?Num iussi? num illa oppignerare filiamMeam, me invito, potuit? Verum illud, Chreme,Dicunt, Ius summum saepe summa malitia est.Haud faciam.Immo aliis si licet, tibi non licet.