Quamobrem?Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt.Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu.Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet.Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies.Mutum dices.Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicemMiseret me tantum devenisse ad eum mali.Hancine mulierem alere cum illa familia?Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet;Ita magno desiderio fuit ei filius:Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domiQuotidiano fieri, nec fieri modum,Optabit rursum ut abeat ab se filius.Syrum optime eccum!Cesso hunc adoriri?Syre.Hem.Quid est?Te mihi ipsum iam dudum optabam dari.Videre egisse iam nescio quid cum sene.De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi.Bonane fide?Bona hercle.Non possum patiQuin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre:Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens.At si scias, quam scite in mentem venerit.Vah, gloriare evenisse ex sententia?Non hercle vero : verum dico.Dic, quid est?Tui Clitiphonis esse amicam hanc BacchidemMenedemo dixit Clinia; et ea gratiaSecum adduxisse, ne tu id persentisceres.Probe.Dic sodes.Nimium, inquam.Immo sic satis.Sed porro ausculta quod superest fallaciae.Sese ipse dicet tuam vidisse filiam;