Me deceperit, saepe obsecrans me ut veniam frustra veniet.Aut quum venturam dixero et constituero; quum is certoRenuntiarit; Clitipho cum in spe pendebit animi;Decipiam, ac non veniam: Syrus mihi tergo poenas pendet.Satis scite promittit tibi.Atqui tu hanc iocari credis?Faciet, nisi caveo.Dormiunt: ego pol istos commovebo.Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravitCharini?Audivi.Proximam esse huic fundo ad dextram?Memini.Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat.Quid inceptat?Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari;Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam.Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?Iube maneat.Quin est paratum argentum.Quin ego maneo.Atqui iam dabitur.Ut libet: num ego insto?At scin quid, sodes?Quid?Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompaEo traducenda est.Quam rem agis, scelus?Egone? argentum cudoQuod tibi dem.Dignam me putas quam illudas?Non est temere.Etiamne tecum res hic mihi est?Minime: tuum tibi reddo.Eatur.Sequere hac. Heus, Dromo.Quis me vult?Syrus.Quid est rei?Ancillas omnes Bacchidis traduce huc ad vos propere.