Agam.Videndum est, inquam,Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur:Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis,Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis:Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est.At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum:Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam?Quidni?Quid dicam? quam causam afferam?Quin nolo mentiare.Aperte ita ut res sese habet narrato.Quid ais?Iubeo;Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis.Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem;Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celetSenem vestrum.Immo, ut recta via rem narret ordine omnem.Hem,Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis.Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi.Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero,Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae,Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senexVester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis:Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas.Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier?Unus est dies, dum argentum eripio: pax: nihil amplius.Tantum sat habes? quid tum, quaeso, si hoc pater resciverit?Quid si redeo ad illos qui aiunt, Quid si nunc coelum ruat?Metuo quid agam.Metuis? quasi non ea potestas sit tua,Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.Age, age, traducatur Bacchis.Optime ipsa exit foras.Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt;Decem minas quas mihi dare pollicitus est. Quod si is nunc