Sequere me intro hac.Ut praeter spem evenit. Quam timui maleNe nunc animo ita esses duro ut olim in tollenda, Chreme!Non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.Nunc ita tempus est mihi ut cupiam filiam; olim nihil minus.Nisi me animus fallit, haud permultum a me aberit infortunium:Ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae;Nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.Nam quod de argento sperem, aut posse postulem me fallere,Nihil est: triumpho si licet me latere tecto abscedere.Crucior, bolum tantum mihi ereptum tam de subito e faucibus.Quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineunda est mihi.Nihil tam difficile est quin quaerendo investigari possiet.Quid si hoc nunc sic incipiam? Nihil est. Quid si sic? Tantundem egero.At sic opinor. Non potest. Immo optime. Euge, habeo optimam.Retraham hercle opinor ad me idem illud fugitivum argentum tamen.Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tantaQuae mihi aegritudinem afferat: tanta haec laetitia oborta est.Dedo patri me nunc iam ut frugalior sim quam vult.Nihil me fefellit: cognita est, quantum audio huius verba.Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.O mi Syre, audistine obsecro?Quidni, qui usque una adfuerim?Cuiquam aeque audisti commodius quicquam evenisse?Nulli.Atque ita me Di ament ut ego nunc non tam meapte causaLaetor quam illius quam ego scio esse honore quovis dignam.Ita credo: sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim:Nam amici quoque res est videnda in tuto ut collocetur;Ne quid de amica nunc senex.O Iupiter!Quiesce.Antiphila mea nubet mihi.Sicine mihi interloquere?Quid faciam, Syre mi? gaudeo: fer me.Fero hercle vero.Deorum vitam apti sumus.Frustra operam, opinor, sumo.Loquere; audio.At iam hoc non ages.