At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita.Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime,Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam.Credo id cogitasti: Quidvis satis est dum vivat modo.Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt?Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet.Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro,Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior,Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata,Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est,Qua hoc occeptum est causa loquere.Ut stultae et misere omnes sumusReligiosae, quum exponendam do illi, de digito annulumDetraho; et eum edico ut una cum puella exponeret;Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.Istuc recte: conservasti te atque illam.Is hic est annulus.Unde habes?Quam Bacchis secum adduxit adolescentulam.Hem!Quid ea narrat?Ea lavatum dum it servandum mihi dedit.Animum non adverti primum; sed postquam aspexi, ilicoCognovi: ad te exsilui.Quid nunc suspicare, aut invenisDe illa?Nescio; nisi ut ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,Si potis est reperiri.Interii: plus spei video quam volo.Nostra est, si ita est.Vivitne illa cui tu dederas?Nescio.Quid renuntiavit olim?Fecisse id quod iusseram.Nomen mulieris cedo quod sit, ut quaeratur.Philtere.Ipsa est: mirum ni illa salva est, et ego perii.Sostrata,