Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicorIs quicum exposita est gnata.Quid volt sibi, Syre, haec oratio?Quid est? isne tibi videtur?Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilicoEum esse.At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix.Satis.Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia:Hic ego virum interea opperibor.Te vult: videas, quid velit.Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit.Quid siet?Nae, ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.Ehem mi vir.Ehem mea uxor.Te ipsum quaero.Loquere quid velis.Primum hoc te oro ne quid credas me adversum edictum tuumFacere esse ausam.Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere?Credo.Nescio quid peccati portet haec purgatio.Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere,Si puellam parerem nolle tolli?Scio quid feceris:Sustulisti.Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est.Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dediExponendam.O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam!Perii: quid ego feci?Rogitas?Si peccavi, mi Chreme,Insciens feci.Id equidem ego si tu neges, certo scioTe inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia:Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meumImperium exsequi voluisses, interemtam oportuit;Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.