Deambulatum quo?Vah! quasi desit locus.Abi sane istac, istorsum, quo vis.Recte dicit: censeo.Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis.AtTu pol tibi istas posthac comprimito manus.Censen vero? quid illum porro credis facturum, Chreme,Nisi eum, quantum tibi opis Di dant, servas, castigas, mones?Ego istuc curabo.Atqui nunc, here, hic tibi asservandus est.Fiet.Si sapias: nam mihi iam minus minusque obtemperat.Quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre? autRepperisti, tibi quod placeat? an nondum etiam?De fallaciaDicis? st! inveni nuper quandam.Frugi es: cedo, quid est?Dicam: verum, ut aliud ex alio incidit.Quidnam, Syre?Pessima haec est meretrix.Ita videtur.Immo si scias.Vah, vide, quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus CorinthiaHic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum.Quid tum?Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam.Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento.Intelligo.Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.Quid tum?Cliniam orat sibi uti id nunc det; illam illi tamenPost daturam. Mille nummum poscit.Et poscit quidem?Hui,Dubium id est?Ego sic putavi: quid nunc facere cogitas?Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex CariaDitem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum.Erras.