Acta haec res est: perii.Mene?Hisce oculis; ne nega.Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum:Nam istaec quidem contumelia est,Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare.Vel heri in vino quam immodestus fuisti!Factum.Quam molestus!Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset.Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas.At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater.Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia.Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodieApud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam;Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet,Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito.Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi.Quid istic narrat?Perii.Clitipho, haec ego praecipio tibi?Hominis frugi et temperantis functus es officium?Tace sodes.Recte sane.Syre, pudet me.Credo; neque id iniuria.Quin mihi molestum est.Pergis hercle?Verum dico quod videtur.Non accedam ad illos?Eho quaeso, una accedendi via est?Actum est: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero.Chreme, vin tu homini stulto mihi auscultare?Quid faciam?Iube huncAbire hinc aliquo.Quo hinc abeam ego?Quo? quo libet: da illis locum.Abi deambulatum.