Garris.Haec facta ab illo oportebat, Syre.Eho quaeso, laudas qui heros fallunt?In locoEgo vero laudo.Recte sane.Quippe quiaMagnarum saepe id remedium aegritudinum est.Huic iam mansisset unicus gnatus domi.Iocone an serio illaec dicat, nescio;Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis.Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuoAbeat, cum tolerare huius sumtus non queat?Nonne ad senem aliquam fabricam fingit?Stolidus est.At te adiutare oportet adolescentuliCausa.Facile equidem facere possum, si iubes:Etenim quo pacto id fieri soleat calleo.Tanto hercle melior.Non est mentiri meum.Fac ergo.At heus tu, facitodum eadem haec memineris,Si quid huius simile forte aliquando evenerit,Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.Non usus veniet, spero.Spero hercle ego quoque.Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim:Sed si quid, ne quid. Quae sit eius aetas vides.Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme,Tractare possim.De istoc, quum usus venerit,Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.Nunquam commodius unquam herum audivi loqui,Nec quum male facerem crederem mihi impuniusLicere. Quisnam a nobis egreditur foras?Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?Quid ego feci?Vidine ego te modo manum in sinum huic meretriciInserere?